monumenta.ch > Plinius > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 130
{L} carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem Babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior.